- MANDRA
- MANDRAin ludo Calculorum seu Latrunculorum, idem quod capsus, carcer, septum. vallum, Graece τόπος, χαράκωμα, πόλις, χώρα. et recentiori aevô Ζατρίκιον: quibus nominibus, loca illa seu sedes indigitantur in tabula, in quibus velut clusi tenentur calculi. Martial. l. 7. Epigr. 72.Mandris et vitreo latrone clausos,Auctor Panegyrici ad Pisonem,——— ——— hic ad maiora movetur,Ut titus et fractâ prorumpat in agmina mandrâ.Calculus enim, qui in calculi discoloris sedem faci bat impetum, ut eum caperet et sede suâ pelleret, mandram eius sive vallum frangere intelligebatur, etc. At mandras Vir magnus, apud utrumque Auctorem, pro quadrigis eburneis accipiebat, quibus aliquando lusrtâsse Veteres ex Suetonio scimus, Salmas. ad Vopiscum in Proculo, c. 13. Vide hîc passim, ut et aliam vocis huius significationem, hîc infra in voce Mandragerontes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.